Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Paralipomenon - 3

Primus Paralipomenon

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 3 3,1David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail de Carmel,
Nova Vulgata 3,2tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gesur, quartum Adoniam filium Haggith,
Nova Vulgata 3,3quintum Saphatiam ex Abital, sextum Iethraam de Egla uxore sua.
Nova Vulgata 3,4Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem.
Nova Vulgata Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel;
5 De Bethsabee - Lege cum ms Hebraico, Gr et Vg lebat-šba; TM lebat-šûa (alia pronuntiatio eiusdem nominis)
Nova Vulgata 3,6Iebahar quoque et Elisama et Eliphalet
Nova Vulgata 3,7et Noga et Napheg et Iaphia
Nova Vulgata 3,8necnon Elisama et Eliada et Eliphalet, novem.

Nova Vulgata
3,9Omnes hi filii David absque filiis concubinarum; habueruntque sororem Thamar.
Nova Vulgata
3,10Filius autem Salomonis Roboam, cuius Abia filius genuit Asa; de hoc quoque natus est Iosaphat
Nova Vulgata 3,11pater Ioram; qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas.
Nova Vulgata 3,12Et huius Amasias filius genuit Azariam, porro Azariae filius Ioatham
Nova Vulgata 3,13procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses.
Nova Vulgata 3,14Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae;
Nova Vulgata 3,15filii autem Iosiae fuerunt: primogenitus Iohanan, secundus Ioachim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
Nova Vulgata 3,16Filii Ioachim: Iechonias filius eius, Sedecias filius eius.
Nova Vulgata Filii Iechoniae captivi fuerunt: Salathiel filius eius,
17 Captivi - Lege hā’ssîr; TM ’assîr (haplographia h) sumptum ut nomen proprium (Gr et Vg «Asir»)
Nova Vulgata 3,18Melchiram, Phadaia, Senasser et Iecemias, Hosama et Nadabias.
Nova Vulgata 3,19De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam et Salomith sororem eorum
Nova Vulgata 3,20Hasabamque et Ohol et Barachiam et Hasadiam, Iosabhesed, quinque.
Nova Vulgata Filii autem Hananiae: Pheltias, Iesaias, Raphaia, Arnan, Abdia et Sechenias.
21 Filii - Lege cum nonnullis mss Hebraicis, Gr, Syr et Targ ûbe; TM «filius». Quattuor be ante nomina «Raphaia etc.» deleantur, quia non concordant cum chronologia (Hattus nominatur Esd 8,2 inter reversos), et talis frequentia be cum sequenti singulari esset aliqualiter mira
Nova Vulgata Filii Secheniae: Semeia et Hattus et Igal et Baria et Naaria et Saphat, sex numero.
22 Post «Semeia» omittitur secundum contextum (sex filii) et Esd 8,3 (Hattus filius Secheniae) ûbe; TM et vers habent (Vg «cuius filii») - duplex scriptio secundum antecedens duplex «et filii Secheniae»
Nova Vulgata Filii Naariae: Elioenai et Ezechias et Ezricam, tres.
23 Filii - Lege cum Sebir, pluribus mss Hebraicis et Gr ûbe (et filii); TM «et filius»
Nova Vulgata Filii Elioenai: Odovia et Eliasib et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani, septem.
24 Odovia - Lege cum qere hôdawjāhû (cfr. Gr, Vg et 5,24 wehôdawjāh); ketib hôdajwāhû